monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 5
Sed inter haec sciendum est quia sunt plerique iusti, in quorum vita tantum est gaudium, ut eis quaelibet peccatorum poenitentia praeponi nullatenus possit. Nam multi et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exerunt, ac si peccatis omnibus coangustentur. Cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, licere sibi nolunt omne quodlibet, bona sibi amputant etiam concessa, contemnunt visibilia, invisibilibus accenduntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant; et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi cogitationum peccata deplorant. Quid itaque istos dixerim, nisi et iustos et poenitentes, qui se et in poenitentia de peccato cogitationis humiliant, et recti semper in opere perseverant? Hinc ergo colligendum est quantum Deo gaudium faciat quando humiliter plangit iustus, si facit in coelo gaudium quando hoc quod male gessit et per poenitentiam damnat iniustus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below