monumenta.ch > Hieronymus > 14 > csg102.175

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 7
Novem vero angelorum ordines diximus, quia videlicet esse, testante sacro eloquio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim, atque seraphim. Esse namque angelos et archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim vero atque seraphim saepe, ut notum est, libri prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus apostolus ad Ephesios enumerat, dicens: Supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem. Qui rursus ad Colossenses scribens, ait: Sive throni, sive potestates, sive principatus, sive dominationes. Dominationes vero et principatus ac potestates iam ad Ephesios loquens descripserat; sed ea quoque Colossensibus dicturus, praemisit thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios dixit, id est principatibus, potestatibus, virtutibus atque dominationibus, coniunguntur throni, quinque sunt ordines qui specialiter exprimuntur. Quibus dum angeli et archangeli, cherubim atque seraphim, adiuncta sunt, procul dubio novem esse angelorum ordines inveniuntur. Unde et ipsi angelo, qui primus est conditus, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Ubi notandum quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo in eo subtilior est natura, eo in illo imago Dei similius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius, et iaspis, chrysolythus, onyx, et beryllus, sapphirus, carbunculus, et smaragdus. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et opertus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below