monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 14
Sciendum quoque est quia plerumque ipsi beatorum spiritum ordines vicinorum sibi ordinum vocabula sortiuntur. Thronos etenim, scilicet sedes Dei, specialem beatorum spirituum ordinem diximus, et tamen per Psalmistam dicitur: Qui sedes super cherubim, appare, quia videlicet, dum in ipsis distinctionibus agminum cherubim thronis iunguntur, sedere etiam super cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sic quippe in illa summa civitate specialia quaedam singulorum sunt, ut tamen sint communia omnium; et quod in se ex parte quisque habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscuiusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit. Seraphim namque incendium diximus, et tamen amore conditoris simul omnes ardent. Cherubim vero plenitudinem scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciat ubi ipsum omnes simul fontem scientiae Deum vident? Throni quoque illa agmina quibus conditor praesidet vocantur, sed beatus esse quis potest, nisi Creator suus eius menti praesideat? Quae ergo ex parte ab omnibus habentur, eis in privato nomine data sunt qui haec in munere plenius acceperunt, Nam et si qua illic sic alii habent, ut haberi ab aliis nequaquam possint, sicut speciali nomine dominationes et principatus vocantur, cuncta ibi singulorum sunt, quia per charitatem spiritus ab alio in aliis habentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below