monumenta.ch

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 34, 17
Qui nos ante culpam peccare prohibuit, etiam post culpam exspectare ad veniam non desistit. Ecce ipse nos, quem despeximus, vocat. Aversi ab illo sumus, et tamen non avertitur. Unde bene per Isaiam dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis. Quasi in faciem homo monitus est quando, ad iustitiam conditus, praecepta rectitudinis accepit. Sed cum haec eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit. Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet, quia iam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat. Quasi dorsum ei in faciem dedimus cuius verba despicimus, cuius praecepta calcamus; sed stans post tergum nos aversos revocat, qui et videt quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat. Pensate ergo, fratres charissimi, si cuilibet vestrum loquenti famulus suus subito superbiret, terga in faciem mitteret, nunquid non contemptus dominus eius superbiam feriret, vulnera districtae animadversionis infligeret? Ecce nos peccando auctori nostro terga in faciem dedimus, et tamen sustinemur. Superbe aversos benigne revocat, et qui ferire nos aversantes potuit, ut revertamur munera promittit. Tanta ergo conditoris nostri misericordia duritiam nostri reatus emolliat, et homo qui malum quod fecit experiri percussus poterat, saltem exspectatus erubescat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below