monumenta.ch

Cassianus Cassianus, Collationes, 2, 17, 20, 1
Quibus eruditus exemplis beatus quoque apostolus Iacobus omnesque illius Ecclesiae primitivae praecipui principes apostolum Paulum ad simulationis figmenta descendere, pro imbecillitate infirmantium cohortantur, eumque purificari secundum observantiam legis, caput radere, vota offerre compellunt, praesens illud dispendium, quod ex hac hypocrisi gignebatur, nihili reputantes, sed contemplantes potius lucra quae erant ex illius diutina praedicatione parienda. Non enim tantum apostolo Paulo lucrum ex hac eius fuerat districtione collatum, quantum celeri eius exitio universis gentibus detrimentum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below