monumenta.ch > Beda Venerabilis > bnf7296.42 > csg251.152

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 22
ARGENTARIUS, [non] tamquam (non) frater (es)set huius consili inventor, dixit: cogitavi, quid facerem; tandem inveni, quomodo parricidium vindicarem sine parricidio. PASSIENUS hoc colore usus est: non putavi patrem velle utique occidi filium; videbatur mihi omnia misericordiae praeparasse: quod domi cognoverat, quod inter suos. fratri, inquam, tradidit: age, si parcere voluisset, cui tradidisset? POLLIO ASINIUS dixit in novercam; itaque illo colore usus est: cogitavi mecum, quid liceret, quid oporteret. si tantum, inquam, nefas commissum est, nullae meae partes sunt: ad expiandum saeculum triumviris opus est, comitio, carnifice. tanti sceleris non magis privatum potest esse supplicium quam iudicium. MARCELLUS dixit: ita si iste parricidium fecit, ideo et ego faciam? et illam quam supra sententiam rettuli: habes, inquam, frater.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below