monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 23
VARIUS GEMINUS et ipse dixit: nolui occidere. egregie, inquam, noverca inter privignos divisit odium; aliter alium adgressa est: alteri parricidium obicit, alteri mandat. et hac illum figura defendit in narratione: interrogavi fratrem: apud quem praetorem causam dixisti? 'apud nullum' inquit. quis accusator fuit? 'nemo. ' quis testis, immo qui testes (uni enim etiam de minore scelere non creditur)? 'nemo' inquit. quis de te pronuntiavit? 'nemo. quid porro? ' inquit, 'ego, si reus fuissem, ad te non misissem?' SEPULLIUS BASSUS hoc colore usus est: non habui parricidae instrumenta, non culleum, non serpentes; parricidam tamen in maria proieci.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below