monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 16
VARIUS GEMINUS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moveri at lacrimis patrum saepe flecti. SILO POMPEIUS ait: putavi utilius esse privata illum pecunia redimi; minoris enim posse aestimari, (quam) si tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIUS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, res publica relinquit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below