monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 12
Ideo ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quia digni habebantur pro Christi nomine contumeliam pati. Si exhortationem tuam contemptui habet, ipse contemptus tibi cedet ad gloriam. Lampas, ait Iob, contempta apud cogitationes principum, parata erit ad tempus statutum. Et quod est tempus illud, nisi tempus, de quo dicitur: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo? Unum noveris, si non annuntiaveris impio impietatem suam, ipse in impietate sua morietur, et eius anima de tuis manibus requiretur. Ovis tua est, et in periculum tuum ipsius custodiam suscepisti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below