monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 10, 19
Scio quid Dominus tuus somniet, quid affectet in hac erectione sui Dagon, in hac intrusione tyrannica. Utinam maturius saperet et intelligeret, utinam prudentius inter spiritualia et mundana discerneret; peremptorium enim est in principe, vel auram odorare munerum, vel favorem quaerere personarum! Teste siquidem propheta: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus; transibunt vero iniquitates in poenam, et munera in dolorem; quia testimonio Iob: Ignis devorabit tabernaculum eorum, qui munera libenter accipiunt. Benedictus autem Dominus, qui regem Anglorum Henricum a talibus hactenus conservavit innoxium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below