monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.91

Augustinus Augustinus, Retractationes, 1, 14, 3
Et quod dixi, Multum interesse utrum aliquid mentis certa ratione teneatur, quod scire dicimus; an famae vel litteris credendum posteris utiliter commendetur; et paulo post, Quod scimus igitur, debemus rationi: quod credimus, auctoritati, non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. Proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus, quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, sicut loquitur etiam divina Scriptura, non dubitemus dicere scire nos, et quod percipimus nostri corporis sensibus, et quod fide dignis credimus testibus; dum tamen inter haec et illud quid distet intelligamus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below