Hildebertus Cenomanensis Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 78, 72 David iste totus Christus est; Goliath superbus diabolus est; superbus, quia magnus in oculis suis, adversus quem martyres sancti congressuri arma Saul abiiciunt, dum omnia carnalia, atque terrena contemnunt, ipsamque carnalem velut fundam in manibus impiorum tradunt, non timentes « eos qui occidunt corpus, sed eum qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X, 28).