monumenta.ch

Hildebertus Cenomanensis Hildebertus Cenomanensis, Sermones, p2, 78, 85
Si igitur hostes expugnare volumus, si coelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei, praescriptas teneamus armaturas, habentes fundam in manu, id est fidem in operibus, et quinque lapides in pera pastorali, omnia ad regnum charitatis referentes, nihil propter gloriam mundialem, vel intuitu terrenae rei facientes, dilatemus charitatem usque ad inimicos [diligendos,] plus eorum dolentes flagitia, quam nostra flagella; plus de eorum tabescentes impietate, quam de nostra passione ac morte, atque ita adversus rectores tenebrarum procedamus legitime certantes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below