monumenta.ch

Ambrosiaster Ambrosiaster, In Epistolas Beati Pauli, 12, 2, 5
Iuniores similiter hortare continentes esse, per omnia temetipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile; ut is qui e diverso est, revereatur, nihil habens dicere de nobis dignum reprehensione. Quoniam iuventus solet modum egredi, immo promptior esse ad lapsum, idcirco salubribus retinaculis contineri iubetur, ut infrenata divinis legibus gubernetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below