monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 7
Est enim qui nequiter se humiliat, dicit Ecclesiasticus, et interiora eius plena sunt dolo. Eos quidem domesticos et unanimes tibi fecerat linguae meretricantis astutia; nunc autem est gladius in labiis eorum. Et in libro experientiae legis, quia inimici hominis domestici eius, sicut ignis in sinu, serpens in gremio, mus in pera suos remunerant hospites.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below