monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 8
Quam cito malignandi occasio se obtulit, ut verbo Isaiae utar: Ova aspidum eruperunt, et quod confotum est in eis erupit in regulum. Si inimicus tuus maledixisset tibi, sustinuisses utique, nunc autem homo pacis tuae, qui edebat panes tuos tecum ambulans cum consensu, magnificavit super te supplantationem. Sicut homo bonum vinum primum ponit: cum autem inebriati fuerint, tunc id quod deterius est, sic supplantatores impii post vinum adulatoriae lenitatis propinaverunt tibi vinum de suburbanis Gomorrhae, venenum aspidum insanabile.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below