monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 11
Sane iuxta Ieremiae verbum, frons meretricis facta est ei, noluit erubescere, obduruit in malitia cor illius, et adhuc manus eius extenta. Domine Iesu Christe, qui es amator veritatis aut potius amor et veritas, quomodo diminutae sunt veritates a filiis hominum? Corruerunt in plateis, dicit Isaias, veritas et iustitia. Et Osee: Non est veritas, non est misericordia in terra: Maledictum et mendacium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit, ideo maledictus, qui confidit in homine pravum enim est cor hominis et inscrutabile, et quis cognoscet illud?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below