monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 7
Nunc etiam dominus Cantuariensis aegre fert absentiam meam, gratanter acceptat consortium meum, eique videtur honesta et utilis mea conversatio circa eum. Sive cum eo sum, sive cum domino rege, vel cum alio sum, anima mea vobiscum est. Sane Ionathas cum patre suo Saul corporaliter versabatur, et erat anima eius cum David. Cum autem Chusi Arachites David fugienti a facie Absalon, vellet praestare comitivae solatium, remisit eum cum Sadoch et Abiathar sacerdotibus, sciens quod residentia eorum circa Absalon fructuosior esset sibi, sicut postea rei exitus declaravit. Viderit prudentia vestra, quid expediat vobis, et mihi. Ego in vespera vitae meae sum. Votivum mihi est, novissimos dies meos offerre Altissimo, qui dies antiquos perdidi, quia perdite vixi.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below