monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 9
In omnibus ergo vexillum Christi, et titulum innocentiae praeferatis. Novi magnanimitatem vestram; et scio, quia vestro magno cordi nihil est magnum, nihil grave vel arduum. Ecclesia quidem, quae est mater nostra, libera est, sed hodie cogitur ancillari cum Agar. Ideoque migratis, ne videatis Ecclesiae vestrae mala, sicut propheta lamentatur, et dicit: Migravit Iudas propter afflictionem et multitudinem servitutis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below