monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 124, 10
Sed cum Dathan et Abiron turbae populares absorbeantur a terra, et descendant in infernum viventes, qui irritare praesumunt Aaron sanctum Domini, qui insurgunt adversus Dominum, et adversus Christum eius. Iam per ipsos operatur Antichristus mysterium iniquitatis. Vos autem viriliter agite, et confortamini, recolentes, quod in Proverbiis legitur, quia nomen Domini maxima fortitudo; iustus autem de angustia liberabitur, et tradentur impii pro eo. Ipsi nunc iactitant se praevaluisse in vanitate sua, quorum gaudium, ut verbo Iob utar, est ad instar puncti, quorum finis interitus, quorum sepultura sepultura asini, quorum retributio ignis et vermis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below