monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 7
Legum vero scientia impudica est, quia meretricio more quaestuaria est, et mercalis; et quidquid studendo congregavit ad nundinas vanitatis, vili contractu venaliter et impudenter exponit. Haec vix unquam pacifica est, quae semper litigat de contractibus, vel quasi de maleficiis, vel quasi de variis figuris causarum, de actionibus et obligationibus, de iudiciis, de sententiis, de appellationibus, et aliis, quae cum sopire lites debeant, semper cineres litium excitant iam sopitos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below