monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 140, 20
Non igitur de corde tuo vaticinari praesumas, sed iuxta sacri eloquii doctrinam universa discas et doceas, orans cum Propheta, et dicens: Iuxta eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum, non supra, non extra, non contra. Sunt enim, qui temere scrutantur alta Dei. Sed, testimonio Salomonis, mel nimis comedenti non est bonum, et scrutator maiestatis opprimetur a gloria. Et Ecclesiastes dicit: Sapiens efficiar, et sapientia longe recessit a me. Accedet enim homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Mirabilis sane facta est scientia Dei, et non poteris ad eam. Proinde doctor Ecclesiae Paulus cum obsecratione nos admonet dicens: Dico per gratiam Dei, quae data est omnibus, qui sunt inter vos, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Alta nimirum sapere mors est, et facile periclitatur, qui se in eminenti considerans obstupescit. Denique loquens angelus ad Tobiam: Sacramentum, inquit, regis abscondere bonum est: opera vero eius revelare honorificum. Distingue ergo inter sacramenta et opera.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below