monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 9
Unde si quis in hac turba filiarum mearum discordiam et discessionem huius habitationis et spiritalis disciplinae facere voluerit, donum Spiritus sancti avertat hoc de corde illius. Quod si Deum contemnens, id tamen fecerit, manus Domini occidat illum coram omni populo, quia dignus est, ut confundatur. Quapropter, o filiae, locum istum, quem ad militandum Deo elegistis, omni devotione et stabilitate inhabitate, quatenus in eo superna praemia adipiscamini. Unde et charitas in Sapientia dicit: Ego ab antiquo ordinata sum, et in formatione primi hominis fui, cum a Deo plasmatus est, quia coelum et terram et reliquas creaturas Deus propter hominem sapienter creavit, ut ab illis et sustentaretur et pasceretur. Unde et sapientia faber recte dici potest, quoniam coelum et terram circuivit, et aequali pondere ponderavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below