monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 11
Per has duas virtutes, scilicet sapientiam et charitatem, angeli et homines Deo in humilitate obtemperabunt, quoniam humilitas ad honorem Dei frequenter se inclinat, et ita omnes virtutes ad se colligit. In his itaque virtutibus Deus hominem plasmavit, ne totus periret, sicut etiam angeli omnes non perierunt, quia multi cum Deo perstiterunt, alii vero cum antiquo serpente ceciderunt. Deus enim hominem in sapientia creavit, in charitate eum vivificavit, in humilitate vero et obedientia illum rexit, quatenus intelligeret, quomodo vivere deberet: sed primus Angelus haec intelligere noluit, quod esse non potuit, quoniam vita una a seipsa est, a qua omnia vitalia sunt; quapropter ille de vita cecidit, et aruit, velut etiam in creaturis, videlicet in arboribus, in herbis et in aliis creaturis quandoque fit, cum aliqua de ipsis cadendo arescunt, quia succum non gustaverunt. Angelus quippe a Deo vitalis est; homo autem plenum opus Dei est, quoniam Deus in ipso semper operatur, quod homo in seipso intelligere potest, quia quandiu in hac vita vivit, cogitare et operari non desinit aliqua, in quacunque parte sit; cum autem in hac vita finitus fuerit, in alia vita infinite vivit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below