monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.233

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 21
Non enim aliud est Pater in substantia, nec aliud Filius, nec aliud Spiritus sanctus, nec ab invicem in substantia divinitatis segregati sunt; sed in Patre et Filio et Spiritu sancto, una divinitas unius substantiae in gloria maiestatis est. Attamen alia est persona Patris, quae nec Filii, nec Spiritus sancti est; alia Filii, quae nec Patris, nec Spiritus sancti est; alia Spiritus sancti, quae nec Patris, nec Filii est; et personarum istarum una divinitas inseparabilis, aequus honor et stabilis, coaeterna potentia et invincibilis. Nam qualis est Pater in divinitate, et non in persona, talis est Filius in divinitate, et non in persona; talis quoque est Spiritus sanctus in divinitate, et non in persona; quoniam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus in personarum distinctione est: non tamen aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus in divinitatis substantia, et quomodo personae istae intelligendae sunt?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below