monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 40

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 30
Itaque ut praedictum est, increatus Pater est, Filius etiam increatus, sic et Spiritus sanctus increatus; quoniam hae tres personae unus Deus est, et omnes creaturae per eumdem Deum creatae sunt; sed sine ipso factum est nihil. Initium quippe, quod in initio creationis factum est, similitudinem illius qui sine initio est, habere voluit, quod nullo modo fieri debuit, quia nihilum fuit, quoniam in Deo vita et veritas est, in perdito vero angelo et in homine vanitas est, quam superbia inflavit, quae tanquam ventus pertransiit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below