monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 34
Sol autem lumen suum in terram emittit nec tamen propter hoc augetur aut minuitur; nec Filius Dei in mundum veniens, auctus, nec minutus in divinitate est, quoniam indumentum suum sic induit, quemadmodum Deus Adam de fragili creatura vestivit, ne nudus videretur. Homo quippe aeternitatem nisi in humanitate nequaquam videre posset, quia divinitas in humanitate latuit, ita quod per indumentum humanitatis Filius cognitus est, ut etiam per arma vestitus homo cognoscitur, quamvis in eis latens non videatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below