monumenta.ch

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 69
Cum his etenim verbis implete corda illorum in virga ferrea, quatenus cognoscant, ne se a Creatore suo avertant, vel si per infidelitatem ab eo declinaverint, quod in sepulcrum inferni cum illo quem imitati sunt, cadant. Nam qui in infidelitate perseveraverint, tanquam vas figuli, quod figulo indignum incongruumque videtur, confringentur; et quia opera fide non fecerunt, in aeternam vitam introire non poterunt sicut nec male factum vas figuli reparatur, sed confringitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below