monumenta.ch > Beda Venerabilis > csg876.218

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Explanatio Symboli, 1, 73
Nolite ergo mentem vestram in altum extollere, eam spernendo, quoniam Deus irrationale animal loqui fecit, sicut voluit. Visio autem haec, in qua ego paupercula forma ista vidi, ab infantia mea usque in praedictam aetatem ab anima mea non recessit; et haec quae praedicta sunt, in loco isto scripsi, qui a quibusdam tyrannis destructus, per plurima curricula annorum desolatus mansit, in quo reliquiae S. Roberti requiescunt, qui nobilis secundum dignitatem praesentis saeculi fuit, et quem Deus in vicesimo aetatis suae anno ad se gloriose collegit, qui locus nunc tandem post eosdem desolationis annos per gratiam Dei in mirabilibus ipsius restauratus existit. Dominus enim in hoc sancto suo verborum illorum memor fuit, quae ad discipulos suos loquens, ait: Vestri capilli capitis omnes numerati sunt, nec omittere voluit, quin eum revelaret. De meritis etenim sanctorum scribendum est, quatenus bona et recta fama in aures fidelium sonet, quemadmodum etiam creatura Deo laudes sonat, quia ab ipso creata est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below