monumenta.ch

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 5, 27
VI KAL. In Parisiaca civitate nativitas sancti Germani episcopi et confessoris, qui ex nobilibus parentibus natus fuit; sed licet eum genitrix eius malitiosa mente interficere voluisset, tamen divino auxilio a periculo mortis liberatus, in pueritia sua sanctis viris ad Dei servitium nutriendum commendatus proficiebat in gratia Dei. Presbyter ordinatus a pontifice Nectario, abbas ad sanctum Symphorianum dignus assistitur: in quo officio non solum virtutibus, sed etiam signis Deo placitus esse demonstratur. Postea vero episcopus ordinatus nobiliter Parisiacam rexit Ecclesiam, multisque profuit non solum in doctrina, sed etiam et in infirmorum curatione. Ad extremum vero in omni bono perfectus octogenarius migravit ad Dominum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below