monumenta.ch > Hieronymus > sectio

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 7, 29
IV KAL. Depositio sancti Lupi episcopi de Trecas, qui cum Germano venit Britanniam, et quinquaginta duos annos ibi sacerdotio functus est: qui tempore regis Attilae, qui Galliam vastabat, sicut in hymno eius cantatur, dum bella cuncta perderent, orando Trecas munivit. Romae eodem die passio Felicis papae et martyris. Hic Felix declaravit Constantium filium Constantini esse haereticum, cum secundo rebaptizaretur ab Eusebio. Nicomediensi episcopo, et iuxta praecepta eiusdem Constantii Augusti martyrio coronatur et capite detruncatur. Aurelianis civitate depositio beati Prosperi episcopi, doctissimi viri et sanctissimi. Eodem die passio celebratur Simplicis et Faustini germanorum, qui sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus in urbe Romana propter fidem Christi decollati sunt. Similiter et germana eorum, Beatrix nomine, eo quod corpora eorum cum Crispo et Ioanne presbyteris sepelivit, a Lucretio praefecto praefocata reddidit spiritum, et usque in finem vitae in Christi confessione perseveravit. Lucretius vero ab immundo spiritu arreptus in convivio suo exspiravit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below