monumenta.ch

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 7
NON. OCT. Passio sanctorum martyrum Sergii et Bachi, qui sub Maximiano imperatore pro Christi nomine passi sunt. Nam Sergius primicerius et princeps erat gentilium, amicus imperatoris. Beatus vero Bachus secundicerius erat eiusdem scholae gentilium. Hi ergo ab Antiocho duce pro Christi nomine, iussu Maximiani imperatoris, passi sunt: ita ut Bachus dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est, et sic migravit ad Christum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below