monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 6, 78
Numquid in aqua vivimus, sicut in Spiritu? Numquid in aqua signamur, sicut in Spiritu? In ipso enim vivimus, et ipse est pignus haereditatis nostrae, sicut et Apostolus scribens ad Ephesios, ait: In quo credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae. Sancto igitur Spiritu signati sumus, non natura, sed a Deo, quia scriptum est: qui unxit nos Deus, et qui signavit nos, et dedit pignus Spiritum in cordibus nostris.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein