monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Spiritu Sancto, 1, 6, 80
Quis igitur audeat dicere discretum a Deo Patre et Christo esse Spiritum sanctum; cum per ipsum ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur; et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus dixit, ut divinae simus consortes naturae? In quo utique non carnalis successionis haereditas, sed adoptionis gratiae spiritale commercium est. Atque ut sciamus cordis nostri magis hoc, quam corporis esse signaculum, docet Propheta qui dicit: Signatum est in nobis lumen vultus tui, Domine; dedisti laetitiam in corde meo.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein