monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 17, 43
Et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tanquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein