Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 130, 14 Quid ergo? cum videro quae non poteram videre, et cepero quae non poteram capere, iam securus ero? perfectus ero? Non, quamdiu hic vivis. Ipsa est perfectio nostra, humilitas. Audistis quo conclusit modo apostolica lectio, si haesit in memoria vestra; quomodo ille qui accepit colaphum ne extolleretur in revelationibus (quanta ei revelabantur!) propter ipsam magnitudinem revelationum, quia poterat extolli, nisi acciperet angelum satanae: et tamen cui tanta revelabantur, quid ait? Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Paulus dicit, Fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse; qui ad hoc accepit colaphizantem angelum satanae, ne extolleretur in magnitudine revelationum suarum. Qui audet dicere quia comprehendit? Ecce Paulus non apprehendit, et dicit, Non me arbitror apprehendisse. Et quid ais, o Paule? Adhuc curro, inquit, ut apprehendam. Adhuc Paulus in via est, et tu te putas in patria? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus. Hoc fac et tu, et vitam praeteritam malam obliviscere. Si te delectavit aliquando vanitas, non te delectet Quae retro oblitus, inquit, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Audio vocem Dei desuper, et curro ut apprehendam. Non enim dimisit me in via remanere, quia non cessat alloqui me. Ergo, fratres, non cessat Deus alloqui nos. Nam si cessat, quid est quod agimus? quid est quod agunt lectiones divinae et cantica divina? Obliviscimini ergo quae retro sunt, et in ea quae ante sunt vos extendite. Sic sugite lac, ut crescatis ad cibum. Cum ergo veneritis in patriam, gaudebitis. Et adhuc attendite Apostolum sequi ad palmam supernae vocationis. Dicit enim: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus. Non loquor, inquit, imperfectis, quibus adhuc non possum loqui sapientiam, qui adhuc lacte potantur, non solido cibo pascuntur; sed illis dico, qui iam manducant solidum cibum. Iam videntur esse perfecti, quia intelligunt aequalitatem Verbi cum Patre: adhuc non sic vident, quomodo videndum est, facie ad faciem; adhuc ex parte, in aenigmate. Currant ergo, quia cum via finita fuerit, tunc redimus ad patriam: currant, extendant se. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Si forte erras in aliquo, quare non redis ad lac matris? Quia si non extollimini, quia si non exaltatis cor vestrum, quia si non ingredimini in mirabilibus super vos, sed servatis humilitatem, revelabit vobis Deus quod aliter sapitis. Si autem hoc ipsum quod aliter sapitis, defendere vultis, et pertinaciter astruere, et contra pacem Ecclesiae; fit vobis maledictum hoc quod dixit: super matrem cum estis et foris a lacte separamini, foris a visceribus matris fame moriemini. Si autem perseveratis in pace catholica, si quid forte aliter sapitis quam oportet sapere, Deus vobis revelabit humilibus. Quare? Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.