monumenta.ch > Hieronymus > csg68.8

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 129, 7
Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in hoc enim resurrexit Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret. Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Accepit abs te, quod offerret pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis. Iam factum est, ita factum est. Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tanquam primitias tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt iam omnia tua, quando tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod praecessit in primitiis tuis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein