monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 1

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 62, 19
Tradentur in manus gladii. Revera sic illis visibiliter contigit; expugnati sunt irruentibus hostibus. Partes vulpium erunt. Vulpes dicit reges saeculi, qui tunc fuerunt quando debellata est Iudaea. Audite, ut noveritis et intelligatis quia ipsos dicit vulpes. Herodem regem ipse Dominus vulpem appellavit: Ite, inquit, et dicite vulpi illi. Videte, et attendite, fratres mei: Christum regem habere noluerunt, et partes vulpium facti sunt. Quando enim Pilatus praeses, in Iudaea legatus, occidit Christum ex vocibus Iudaeorum, dixit ipsis Iudaeis: Regem vestrum crucifigam? Quia dicebatur rex Iudaeorum, et verus rex ipse. Et illi repellentes Christum, dixerunt: Nos non habemus regem nisi Caesarem. Reiecerunt agnum; elegerunt vulpem; merito partes vulpium facti sunt.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein