monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 128, 4
Quare expugnaverunt? Etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; longe fecerunt iniustitiam suam. Quare expugnaverunt? Quia non potuerunt mihi. Quid est, non potuerunt mihi? Fabricare. Quid est, non potuerunt mihi? Non illis consensi ad malum. Omnis enim malus ideo persequitur bonum, quia non illi consentit bonus ad malum. Faciat aliquid mali, non obiurget episcopus, bonus est episcopus: obiurget episcopus, malus est episcopus. Rapiat aliquid, taceat cui rapit, bonus est: saltem loquatur et reprehendat, etsi non repetat, malus est. Malus est qui reprehendit raptorem, et bonus est qui rapit! Ambulet, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Contra Apostolus: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sobrii estote iusti,, et nolite peccare. Sonat verbum, sonat sermo contradictor libidinis: at ille amicus libidinis suae, et inimicus sermoni contradicenti amicae suae infestus est, et odit sermonem Dei. Facta est amica avaritia, inimicus Deus. Contradicit enim Deus avaritiae, et vult nihil possideri ab avaritia. Ego possidear, clamat. Quid vis ab avaritia possideri? Dura iubet, levia iubeo: onus eius grave, sarcina mea levis est; iugum eius asperum est, iugum meum lene est. Noli velle ab avaritia possideri. Iubet avaritia ut mare transeas, et obtemperas: iubet ut te ventis procellisque committas; iubeo ego ut ante ostium tuum ex eo quod habes des pauperi: piger es ad faciendum ante te opus bonum, et strenuus es ad transeundum mare. Quia avaritia imperat, servis; quia Deus iubet, odisti. Et quid? Cum odisse coeperit, incipit velle criminari eos a quibus audit bona praecepta, et velle per suspiciones suas crimina quaerere servorum Dei. Qui nobis ista dicunt, ista non faciunt ipsi? Et ista sive quae fiunt, sive quae non fiunt, dicuntur fieri; et quae fiunt bene, dicuntur male fieri: et quae toleramus, ad culpam nostram applicantur. Nos quid respondemus? Noli me attendere; sermonem istum attende: ipse tibi loquitur per quemlibet; huic tu inimicus es. Concorda cum adversario tuo, cum es cum eo in via adversarium tuum sermonem Dei fecisti. Noli attendere quia ille tibi loquitur: malus est per quem tibi loquitur; sed non est malus, qui tibi loquitur, sermo Dei. Accusa Deum, accusa, si potes.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein