monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 65, 22
Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus. Considerate modo fratres, quam facile, quam quotidie homines erubescentes in hominibus iniquitates accusant: Male fecit, perdite fecit, sceleratus homo est: hoc forte propter homines dicit. Vide si non in corde tuo conspicis iniquitatem; ne forte quod reprehendis in altero, cogites facere, et ideo in illum clames, non quia fecit, sed quia inventus est. Redi ad te; intus esto tibi iudex. Ecce in cubiculo tuo abscondito, in ipsa vena intima cordis, ubi tu solus es, et ille qui videt, illic tibi displiceat iniquitas, ut placeas Deo. Noli illam respicere, id est, noli illam diligere; sed potius despice, id est, contemne, et avertere ab ea. Quidquid laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum; quidquid triste minata fuerit, ut impellat ad malefaciendum, totum nihil est, totum transit; despici dignum est, ut calcetur; non conspici, ut acceptetur.. Sed parum est in vultu, parum est in lingua: in corde noli respicere, id est, noli diligere, noli acceptare. Nam respectum pro dilectione poni quotidianum est: primo quia de Deo dicimus, Respexit me. Quid est Respexit me? Ante enim te non videbat? Aut sursum attendebat, et precibus tuis commonitus est, ut in te oculos mitteret? Videbat te et ante; sed, Respexit me, dicis, Dilexit me. Et homini qui te videt, et rogas eum, dicis, ut misereatur tui, Respice me. Videt te; et dicis, Respice me. Quid est, Respice me? Dilige, attende, miserere mei. Ergo non ideo dixit, Iniquitatem si aspexi in corde meo, quia omnino nulla iniquitas suggeritur cordi humano. Ibi suggeritur, non cessat suggestio; sed non fiat respectio. Si enim respicis iniquitatem. retro aspicis, et incurris sententiam dicentis Domini in Evangelio: Nemo ponens manum super aratrum et respiciens retro, aptus est regno Dei. Quid ergo debeo facere? Quod ait Apostolus: Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus. Retro enim nostra omnia quae transierunt, iniqua sunt. Nemo ex bono venit ad Christum: omnes peccaverunt: credendo iustificantur. Perfecta iustitia non erit, nisi in illa vita; tamen ad provectum, et mores boni ab ipso inspirantur, ab ipso donantur. Noli ergo tua merita computare, noli. Et si suggerit iniquitas, noli consentire. Quid enim ait?] Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Dominus.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein