monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 6, 7
Quapropter contexit dicens: Laboravi in gemitu meo. Et tanquam parum profuerit, addit et dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Lectus est hoc loco appellatus ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est in voluptate corporis et in omni delectatione saeculari; quam delectationem lacrymis lavat qui sese ab illa conatur extrahere. Videt enim iam se damnare carnales concupiscentias; et tamen delectatione tenetur infirmitas, et in ea libenter iacet, unde surgere nisi sanatus animus non potest. Quod autem ait, per singulas noctes, hoc fortasse accipi voluit, quod ille qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione huius saeculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati: ut cum dicit, Mente servio legi Dei, tanquam diem sentiat; rursus cum dicit, Carne autem legi peccati, inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies de quo dicitur: Mane astabo tibi, et videbo. Tunc enim astabit; nunc autem iacet, quando in lecto est quem lavabit per singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam de Dei misericordia medicinam. In lacrymis stratum meum rigabo, repetitio est: cum enim dicit in lacrymis, ostendit quemadmodum superius lavabo dixerit; hoc autem accipimus stratum, quod superius lectum: quanquam rigabo amplius sit aliquid quam lavabo; quoniam potest aliquid in superficie lavari; rigatio vero ad interiora permeat, quod significat fletum usque ad cordis intima. Temporum vero varietas, quod praeteritum posuit, cum diceret, Laboravi in gemitu meo; et futurum, cum diceret, Lavabo per singulas noctes lectum meum; rursus futurum, In lacrymis stratum meum rigabo, illud ostendit quid sibi dicere debeat, cum quisque in gemitu frustra laboraverit; tanquam diceret: Non profuit cum hoc feci, ergo illud faciam.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein