Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 135, 6 Quanquam id quod ait, Qui fecit coelos in intellectu, vel, sicut alii interpretati sunt, in intelligentia, utrum coelos intelligibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu, vel in sua intelligentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia, sicut alibi scriptum est, Omnia in Sapientia fecisti, eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum posset intelligi: ut iste sit sensus, Qui fecit coelos in intellectu, Qui fundavit terram super aquas; ut et hic subaudias, in intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis; utique, in intellectu? Quomodo ergo solus, si hoc est in intellectu, vel in intelligentia, quod est in Sapientia, id est, in Verbo unigenito? An quia Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?