monumenta.ch > Augustinus > sectio 8

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 82, 8
Et tanquam indicans causam quare sint inimici populo Dei, adiungit et dicit: Etenim Assur venit cum illis. Assur autem pro ipso diabolo figurate intelligi solet, qui operatur in filiis diffidentiae, tanquam in vasis suis, ut oppugnent populum Dei. Facti sunt, inquit, in adiutorium filiis Lot: quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, facti sunt in adiutorium filiis Lot, qui interpretatur Declinans. Angeli autem apostatici bene intelliguntur tanquam filii declinationis; a veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi sunt de quibus dicit Apostolus: 'Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus'. Quapropter istos invisibiles inimicos adiuvant homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein