monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 89, 16
Nunc autem in diebus adhuc malignis dicamus quod sequitur: Et respice in servos tuos, et in opera tua. Ipsi enim servi tui opera tua sunt, non solum ut homines sint, sed etiam ut sint servi tui, id est obedientes iussis tuis. Ipsius enim sumus figmentum, non solum in Adam, sed etiam creati in Christo Iesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Et dirige filios eorum: ut sint recti corde, quibus bonus est Deus. Bonus enim Deus Israel, sed rectis corde. Non sicut ille cui commoti sunt pedes, quia pacem peccatorum intuenti displicere coeperat Deus, quasi ista nesciens, quasi ista non curans, et ab humani generis gubernatione dissimulans.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein