monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 2, 2
Sunt igitur longae syllabae, sunt breves, sunt communes; sed longae duobus modis fiunt, natura et positione. Natura quidem bifarie, aut productione videlicet singularum vocalium, ut navis, sedes, finis, omen, unus; aut duarum coniunctione, quod diphthongum vocant, ut aevum, poena, augustus, Eurus, hei: ut Arator:
Hei mihi! iam video subitis lapsura ruinis.
Condita fama diu templi quoque nobilis aedem.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein