monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 8, 2
Accusativae praepositiones solae, quae in a exeunt, producuntur, ut intra, et unum monosyllabum cis; ablativae vero corripiuntur omnes, ut ab, exceptis monosyllabis quae aut vocalibus constant, ut a, aut vocalibus terminantur, ut de. Communes praepositiones correptas esse liquet, ut super. Nec de loquelaribus praepositionibus reticendum, tametsi non in fine, sed in principio verborum semper ponantur, quae sunt: am, co, con, di, dis, re, se.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein