monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 12, 5
Catatriton trocheon, ubi tertio loco invenitur trocheus, non quod in medio versu esse possit, sed ablata una de dactylo syllaba, remanet trocheus, ut: Grandisonis pompare modis. Bucoliceptomen, ubi post quatuor pedes non aliquid remanet, ut:
Semper principium sceptrum iuge gloria consors;
Et,
Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis.
Quae caesura inde nomen habet, quod in bucolicis saepe inveniatur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein