monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 4, 12
Est ergo et in dolore virtus, quae sibi bonae suavitatem exhibeat conscientiae; et ideo indicio est, quod non minuat dolor virtutis voluptatem. Sicut ergo nulla virtuti decessio beatitudinis per dolorem, ita etiam nulla accessio per voluptatem corporis aut commodorum gratiam. De quibus pulchre Apostolus ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse. Et addidit: Propter quem omnia damna duxi, et aestimo ut stercora, ut Christum lucrifaciam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below