monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 6, 23
Utilitatem autem non pecuniarii lucri aestimatione subducimus, sed acquisitione pietatis; sicut Apostolus ait: Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae praesentis et futurae. Itaque in scripturis divinis, si diligenter quaeramus, saepe invenimus quod honestum est, utile vocari: Omnia mihi licent, sed non omnia utilia sunt. Supra de vitiis loquebatur. Hoc ergo dicit: Licet peccare, sed non decet. In potestate sunt peccata, sed non sunt honesta. Luxuriari promptum, sed non iustum. Non enim Deo esca, sed ventri colligitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below