Ambrosius Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 6, 24 Ergo quia quod utile, id etiam iustum: iustum est ut serviamus Christo qui nos redemit; ideo iusti, qui pro eius nomine morti se obtulerunt: iniusti qui declinaverunt, de quibus dicit: Quae utilitas insanguine meo; id est, qui iustitiae meae profectus? Unde et illi: Alligemus iustum, quia inutilis est nobis Esai. III, 10), id est, iniustus qui nos arguit, condemnat, corripit. Licet hoc possit etiam ad avaritiam hominum impiorum derivari, quae perfidiae vicina est; sicut in Iuda proditore legimus, qui avaritiae studio et pecuniae cupiditate, laqueum proditionis incurrit atque incidit.